domenica 13 dicembre 2020

Gaio Valerio Catullo - Carme LXVIII (testo)

 

CARME 68



1. Quod mittis mihi, oppressus fortuna casuque acerbo

2. hoc epistolium conscriptum lacrimis,

3. ut sublevem, naufragum eiectum spumantibus undis aequoris

4. et restituam a mortis limine,

5. quem neque sancta Venus perpetitur requiescere molli somno

6. desertum in lecto caelibe,

7. nec Musae oblectant dulci carmine veterum scriptorum,

8. cum mens pervigilat anxia:

9. id mihi est gratum, quoniam tibi me dicis amicum,

10. et hinc petis muneraque Musarum et Veneris.

11. sed ne tibi sint ignota mea incommoda, mi Alli,

12. neu putes me odisse officium hospitis,

13. accipe, quis merser ipse fluctibus fortunae,

14. ne petas amplius a misero dona beata.

15. primum tempore quo mihi est tradita pura vestis,

16. cum florida aetas ageret iucundum ver,

17. lusi multa satis: non est nescia nostri dea,

18. quae miscet dulcem amaritiem curis.

19. sed mors fraterna mihi abstulit hoc luctu totum studium.

20. O frater adempte mihi misero,

21. tu mea tu moriens fregisti commoda, frater,

22. tecum una tota est nostra sepulta domus,

23. omnia tecum una perierunt gaudia nostra,

24. quae tuus in vita dulcis alebat amor.

25. cuius ego interitu tota de mente fugavi

26. haec studia atque omnes delicias animi.

27. quare, quod scribis Veronae turpe Catullo

28. esse, quod hic quisquis de meliore nota

29. frigida deserto tepefactet membra cubili,


30. id, mi Alli, non est turpe, magis miserum est.

31. ignosces igitur si, quae mihi luctus ademit,

32. haec tibi non tribuo munera, cum nequeo.

33. nam, quod scriptorum non magna est copia apud me,

34. hoc fit, quod Romae vivimus: illa domus,

35. illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas;

36. huc una ex multis capsula me sequitur.

37. quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna

38. id facere aut animo non satis ingenuo,

39. quod tibi non utriusque petenti copia posta est:

40. ultro ego deferrem, copia siqua foret.

41. Non possum reticere, deae, qua me Allius in re

42. iuverit aut quantis iuverit officiis,

43. ne fugiens saeclis obliviscentibus aetas

44. illius hoc caeca nocte tegat studium:

45. sed dicam vobis, vos porro dicite multis

46. milibus et facite haec carta loquatur anus.

47. * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * *

48. notescatque magis mortuus atque magis,

49. nec tenuem texens sublimis aranea telam

50. In deserto Alli nomine opus faciat.

51. nam, mihi quam dederit duplex Amathusia curam,

52. scitis, et in quo me torruerit genere,

53. cum tantum arderem quantum Trinacria rupes

54. lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis,

55. maesta neque assiduo tabescere lumina fletu

56. cessarent. tristique imbre madere genae.

57. qualis in aerii perlucens vertice montis

58. rivus muscoso prosilit e lapide,

59. qui cum de prona praeceps est valle volutus,

60. per medium densi transit iter populi,

61. dulce viatori lasso in sudore levamen,

62. cum gravis exustos aestus hiulcat agros:

63. hic, velut in nigro iactatis turbine nautis

64. lenius aspirans aura secunda venit


65. iam prece Pollucis, iam Castoris implorata,

66. tale fuit nobis Allius auxilium.

67. is clausum lato patefecit limite campum,

68. isque domum nobis isque dedit dominam,

69. ad quam communes exerceremus amores.

70. quo mea se molli candida diva pede

71. intulit et trito fulgentem in limine plantam

72. innixa arguta constituit solea,

73. coniugis ut quondam flagrans advenit amore

74. Protesilaeam Laodamia domum

75. inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro

76. hostia caelestis pacificasset eros.

77. nil mihi tam valde placeat, Ramnusia virgo,

78. quod temere invitis suscipiatur eris.

79. quam ieiuna pium desideret ara cruorem,

80. docta est amisso Laodamia viro,

81. coniugis ante coacta novi dimittere collum,

82. quam veniens una atque altera rursus hiems

83. noctibus in longis avidum saturasset amorem,

84. posset ut abrupto vivere coniugio,

85. quod scibant Parcae non longo tempore abisse,

86. si miles muros isset ad Iliacos.

87. nam tum Helenae raptu primores Argivorum

88. coeperat ad sese Troia ciere viros,

89. Troia (nefas!) commune sepulcrum Asiae Europaeque,

90. Troia virum et virtutum omnium acerba cinis,

91. quaene etiam nostro letum miserabile fratri

92. attulit. ei misero frater adempte mihi!

93. ei misero fratri iucundum lumen ademptum,

94. tecum una tota est nostra sepulta domus,

95. omnia tecum una perierunt gaudia nostra,

96. quae tuus in vita dulcis alebat amor.

97. quem nunc tam longe non inter nota sepulcra

98. nec prope cognatos compositum cineris,

99. sed Troia obscena, Troia infelice sepultum


100. detinet extremo terra aliena solo.

101. ad quam tum properans fertur simul undique pubes

102. Graecae penetralis deseruisse focos,

103. nei Paris abducta gavisus libera moecha

104. otia pacato degeret in thalamo.

105. quo tibi tum casu, pulcerrima Laodamia,

106. ereptum est vita dulcius atque anima

107. coniugium: tanto te absorbens vertice amoris

108. aestus in abruptum detulerat barathrum,

109. quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum

110. siccare emulsa pingue palude solum,

111. quod quondam caesis montis fodisse medullis

112. audit falsiparens Amphitryoniades,

113. tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta

114. perculit imperio deterioris eri,

115. pluribus ut caeli tereretur ianua divis,

116. Hebe nec longa virginitate foret.

117. sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,

118. qui tamen indomitam ferre iugum docuit.

119. nam nec tam carum confecto aetate parenti

120. una caput seri nata nepotis alit,

121. qui cum divitiis vix tandem inventus avitis

122. nomen testatas intulit in tabulas,

123. impia derisi gentilis gaudia tollens,

124. suscitat a cano volturium capiti:

125. nec tantum niveo gavisa est ulla columbo

126. compar, quae multo dicitur improbius

127. oscula mordenti semper decerpere rostro,

128. quam quae praecipue multivola est mulier.

129. sed tu horum magnos vicisti sola furores,

130. ut semel es flavo conciliata viro.

131. aut nihil aut paulum cui tum concedere digna

132. lux mea se nostrum contulit in gremium,

133. quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido

134. fulgebat crocina candidus in tunica.


135. quae tamen etsi uno non est contenta Catullo,

136. rara verecundae furta feremus erae,

137. ne nimium simus stultorum more molesti.

138. saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,

139. coniugis in culpa flagrantem concoquit iram,

140. noscens omnivoli plurima furta Iovis.

141. atqui nec divis homines componier aequum est,

142. * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * *

143. * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * *

144. ingratum tremuli tolle parentis onus.

145. nec tamen illa mihi dextra deducta paterna

146. fragrantem Assyrio venit odore domum,

147. sed furtiva dedit mira munuscula nocte,

148. ipsius ex ipso dempta viri gremio.

149. quare illud satis est, si nobis is datur unis

150. quem lapide illa diem candidiore notat.

151. hoc tibi, quod potui, confectum carmine munus

152. pro multis, Alli, redditur officiis,

153. ne vestrum scabra tangat rubigine nomen

154. haec atque illa dies atque alia atque alia.

155. huc addent divi quam plurima, quae Themis olim

156. antiquis solita est munera ferre piis.

157. sitis felices et tu simul et tua vita,

158. et domus in qua lusimus et domina,

159. et qui principio nobis terram dedit aufert (Anser),

160. a quo sunt primo omnia nata bona,

161. et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est,

162. lux mea, qua viva vivere dulce mihi est.

Nessun commento:

Posta un commento

Archivio blog

Cerca nel blog