[9] Verum defensio est ad istam omnem
orationem brevis. Nam quo aetas M. Caeli potuit dare locum ad isti
suspicioni, fuit munita primum ipsius pudore, deinde etiam diligentia
disciplinaque patris. Qui ut dedit huic togam virilem, nihil dicam de
me hoc loco; sit tantum, quantum vos existimatis; dicam hoc, continuo
hunc esse deductum ad me a patre; nemo vidit hunc M. Caelium in illo
flore aetatis nisi aut cum patre aut mecum aut in castissima domo M.
Crassi, cum erudiretur artibus honestissimis.
[10]
Nam quod est obiecta Caelio familiaritas Catilinae, longe ab ista
suspicione abhorrere debet. Enim hoc adulescente, scitis Catilinam
petisse consulatum mecum. Si umquam accessit ad quem aut si discessit
a me (quamquam multi boni adulescentes studuerunt illi homini improbo
atque nequam), tum existimetur Caelius Catilinae nimium familiaris
fuisse. At enim postea scimus et vidimus hunc esse in illius amicis.
Quis negat? Sed ego, illud tempus aetatis, (ipsum) quod est sua
sponte infirmum et infestum libidine aliorum, id hoc loco defendo.
Praetore me, fuit adsiduus mecum; non noverat Catilinam; tum ille
obtinebat praetor Africam. Secutus est tum annus, dixit causam de
pecuniis repetundis Catilina. Mecum erat hic; quidem ne venit umquam
advocatus illi. Deinceps fuit annus, quo ego petivi consulatum;
Catilina petebat mecum. Numquam accessit ad illum, numquam recessit a
me.
Nessun commento:
Posta un commento