[7]
Quidem admiratus sum et tuli moleste quam partem accusationis esse
datam potissimum Atratino. Enim neque decebat aetas neque illa
postulabat, neque pudor patiebatur, id quod poteratis animadvertere,
illum optimi adulescentis versari in tali oratione. Vellem aliquis ex
vobis robustioribus suscepisset hunc locum male dicendi; aliquanto
liberius et fortius et refutaremus magis nostro more istam licentiam
male dicendi. Tecum, Atratine, agam lenius, quod pudor tuus et
moderatur meae orationi et debeo tueri meum beneficium erga te tuum
parentemque.
[8]
Tamen volo illud esse te admonitum, primum ut omnes te existiment
talem qualis es, esse, ut abes te tantum a turpitudine rerum, quantum
seiungas a libertate verborum; deinde ut ne dicas ea in alterum, quae
responsa sint cum tibi falso, erubescas. Quis est enim, cui ista via
non pateat, qui non possit male dicere isti aetati atque etiam isti
dignitati quam velit petulanter, etiam si sine ulla suspicione, at
non sine argumento? Sed istarum partium culpa est eorum, qui te
voluerunt agere; laus tui pudoris, quod videbamus dicere te ea
invitum, ingenii, quod dixisti ornate politeque.
Nessun commento:
Posta un commento