M.
TVLLI CICERONIS PRO M. CAELIO ORATIO
[1]
Si quis, iudices, forte nunc adsit ignarus legum, iudiciorum,
consuetudinis nostrae, miretur profecto, quae sit tanta atrocitas
huiusce causae, quod diebus festis ludisque publicis, omnibus
forensibus negotiis intermissis, unum iudicium exerceatur, nec
dubitet, quin hoc reus arguatur tanti facinoris, eo ut neglecto
civitas non possit stare; idem cum audiat esse legem, quae iubeat
quaeri cotidie civibus de seditiosis consceleratisque, qui armati
obsederint senatum, vim attulerint magistratibus, oppugnarint rem
publicam: non improbet legem, requirat quod crimen versetur in
iudicio; cum audiat nullum facinus, nullam audaciam, nullam vim
vocari in iudicium, sed adulescentem illustri ingenio, accusari
industria, gratia ab filio eius, quem ipse vocet et vocarit in
iudicium, autem oppugnari opibus meretriciis: [Atratini] non
reprehendat illius pietatem, putet muliebrem libidinem comprimendam,
vos existimet laboriosos, quibus ne liceat quidem esse otiosis
communi in otio.
[2]
Etenim, iudices, si volueritis attendere diligenter, existimare vere
de omni hac causa, sic constituetis, nec quemquam, cui fuisse
liceret, utrum vellet, descensurum ad hanc accusationem, nec, cum
descendisset, quicquam habiturum spei fuisse, nisi niteretur
intolerabili libidine et nimis acerbo odio alicuius. Sed ego ignosco
Atratino, humanissimo atque optimo adulescenti meo necessario, qui
habet excusationem vel pietatis vel necessitatis vel aetatis. Si
voluit accusare, tribuo pietati, si iussus est, necessitati, si
speravit aliquid, pueritiae. Ceteris non modo ignoscendum nihil, sed
etiam est resistendum acriter.
Nessun commento:
Posta un commento