domenica 13 dicembre 2020

Bucoliche - Ecloga II (testo)

 

ECLOGA II



1. Formosum pastor Corydon ardebat Alexin,

2. delicias domini, nec quid speraret habebat.

3. tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos

4. adsidue veniebat. ibi haec incondita solus

5. montibus et silvis studio iactabat inani;


CORYDON


6. 'O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas?

7. nil nostri miserere? mori me denique cogis?

8. nunc etiam pecudes umbras et frigora captant,

9. nunc virides etiam occultant spineta lacertos,

10. Thestylis et rapido fessis messoribus aestu

11. alia serpyllumque herbas contundit olentis.

12. at mecum raucis, tua dum vestigia lustro,

13. sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.

14. nonne fuit satius tristis Amaryllidos iras

15. atque superba pati fastidia? nonne Menalcan,

16. quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses?

17. o formose puer, nimium ne crede colori;

18. alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.

19. Despectus tibi sum nec qui sim quaeris, Alexi,

20. quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans.

21. mille meae Siculis errant in montibus agnae;

22. lac mihi non aestate novum, non frigore defit.

23. canto quae solitus, si quando armenta vocabat,

24. Amphion Dircaeus in Actaeo Aracyntho.

25. nec sum adeo informis; nuper me in litore vidi,

26. cum placidum ventis staret mare. non ego Daphnin

27. iudice te metuam, si numquam fallit imago.

28. O tantum libeat mecum tibi sordida rura

29. atque humilis habitare casas et figere cervos

30. haedorumque gregem viridi compellere hibisco!

31. mecum una in silvis imitabere Pana canendo.

32. Pan primum calamos cera coniungere pluris

33. instituit, Pan curat ovis oviumque magistros;

34. nec te paeniteat calamo trivisse labellum.

35. haec eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas?

36. est mihi disparibus septem compacta cicutis

37. fistula, Damoetas dono mihi quam dedit olim

38. et dixit moriens: 'te nunc habet ista secundum';

39. dixit Damoetas, invidit stultus Amyntas.

40. praeterea duo—nec tuta mihi valle reperti—

41. capreoli sparsis etiam nunc pellibus albo,

42. bina die siccant ovis ubera; quos tibi servo.

43. iam pridem a me illos abducere Thestylis orat;

44. et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra.

45. Huc ades, o formose puer, tibi lilia plenis

46. ecce ferunt Nymphae calathis; tibi candida Nais,

47. pallentis violas et summa papavera carpens,

48. narcissum et florem iungit bene olentis anethi;

49. tum casia atque aliis intexens suavibus herbis

50. mollia luteola pingit vaccinia caltha.

51. ipse ego cana legam tenera lanugine mala

52. castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat;

53. addam cerea pruna—honos erit huic quoque pomo—

54. et vos, o lauri, carpam et te, proxime myrte,

55. sic positae quoniam suavis miscetis odores.

56. Rusticus es, Corydon; nec munera curat Alexis

57. nec, si muneribus certes, concedat Iollas.

58. heu heu, quid volui misero mihi? floribus Austrum

59. perditus et liquidis inmissi fontibus apros.

60. Quem fugis, a, demens? habitarunt di quoque silvas

61. Dardaniusque Paris. Pallas quas condidit arces

62. ipsa colat; nobis placeant ante omnia silvae.

63. torva leaena lupum sequitur, lupus ipse capellam,

64. florentem cytisum sequitur lasciva capella,

65. te Corydon, o Alexi; trahit sua quemque voluptas.

66. Aspice, aratra iugo referunt suspensa iuvenci

67. et sol crescentis decedens duplicat umbras.

68. me tamen urit amor; quis enim modus adsit amori?

69. a, Corydon, Corydon, quae te dementia cepit!

70. semiputata tibi frondosa vitis in ulmo.

71. quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus,

72. viminibus mollique paras detexere iunco?

73. invenies alium, si te hic fastidit, Alexin.'

Nessun commento:

Posta un commento

Archivio blog

Cerca nel blog