domenica 13 dicembre 2020

Aeneis - Liber XII (vv. 1-80)

 

AENEIS – LIBER XII



DE TURNO ET REGE LATINO (1-53)

1. Turnus ut infractos adverso Marte Latinos

2. defecisse videt, sua nunc promissa reposci,

3. se signari oculis, ultro implacabilis ardet

4. attollitque animos. Poenorum qualis in arvis

5. saucius ille gravi venantum vulnere pectus

6. tum demum movet arma leo, gaudetque comantis

7. excutiens cervice toros fixumque latronis

8. impavidus frangit telum et fremit ore cruento:

9. haud secus accenso gliscit violentia Turno.

10. tum sic adfatur regem atque ita turbidus infit:

11. 'nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent

12. ignavi Aeneadae, nec quae pepigere recusent:

13. congredior. fer sacra, pater, et concipe foedus.

14. aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam

15. desertorem Asiae (sedeant spectentque Latini),

16. et solus ferro crimen commune refellam,

17. aut habeat victos, cedat Lavinia coniunx.'

18. Olli sedato respondit corde Latinus:

19. 'o praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci

20. virtute exsuperas, tanto me impensius aequum est

21. consulere atque omnis metuentem expendere casus.

22. sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta

23.multa manu, nec non aurumque animusque Latino est;

24. sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus arvis

25. nec genus indecores. sine me haec haud mollia fatu

26. sublatis aperire dolis, simul hoc animo hauri:

27. me natam nulli veterum sociare procorum

28. fas erat, idque omnes divique hominesque canebant.

29. victus amore tui, cognato sanguine victus

30. coniugis et maestae lacrimis, vincla omnia rupi;

31. promissam eripui genero, arma impia sumpsi.

32. ex illo qui me casus, quae, Turne, sequantur

33. bella, vides, quantos primus patiare labores.

34. bis magna victi pugna vix urbe tuemur

35. spes Italas; recalent nostro Thybrina fluenta

36. sanguine adhuc campique ingentes ossibus albent.

37. quo referor totiens? quae mentem insania mutat?

38. si Turno exstincto socios sum ascire paratus,

39. cur non incolumi potius certamina tollo?

40. quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet

41. Italia, ad mortem si te (fors dicta refutet!)

42. prodiderim, natam et conubia nostra petentem?

43. respice res bello varias, miserere parentis

44. longaevi, quem nunc maestum patria Ardea longe

45. dividit.' haudquaquam dictis violentia Turni

46. flectitur; exsuperat magis aegrescitque medendo.

47. ut primum fari potuit, sic institit ore:

48. 'quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me

49. deponas letumque sinas pro laude pacisci.

50. et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra

51. spargimus, et nostro sequitur de vulnere sanguis.

52. longe illi dea mater erit, quae nube fugacem

53. feminea tegat et vanis sese occulat umbris.'


DE REGINA AMATA ET TURNO (54-80)

54. At regina nova pugnae conterrita sorte

55. flebat et ardentem generum moritura tenebat:

56. 'Turne, per has ego te lacrimas, per si quis Amatae

57. tangit honos animum: spes tu nunc una, senectae

58. tu requies miserae, decus imperiumque Latini

59. te penes, in te omnis domus inclinata recumbit.

60. unum oro: desiste manum committere Teucris.

61. qui te cumque manent isto certamine casus

62. et me, Turne, manent; simul haec invisa relinquam

63. lumina nec generum Aenean captiva videbo.'

64. accepit vocem lacrimis Lavinia matris

65. flagrantis perfusa genas, cui plurimus ignem

66. subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit.

67. Indum sanguineo veluti violaverit ostro

68. si quis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa

69. alba rosa, talis virgo dabat ore colores.

70. illum turbat amor figitque in virgine vultus;

71. ardet in arma magis paucisque adfatur Amatam:

72. 'ne, quaeso, ne me lacrimis neve omine tanto

73. prosequere in duri certamina Martis euntem,

74. o mater; neque enim Turno mora libera mortis.

75. nuntius haec, Idmon, Phrygio mea dicta tyranno

76. haud placitura refer. cum primum crastina caelo

77. puniceis invecta rotis Aurora rubebit,

78. non Teucros agat in Rutulos, Teucrum arma quiescant

79. et Rutuli; nostro dirimamus sanguine bellum,

80. illo quaeratur coniunx Lavinia campo.' 





Nessun commento:

Posta un commento

Archivio blog

Cerca nel blog